monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.166r > sectio 212 > bkeCod.32.135v > ubk4°Ms.theol.26.35 > 47
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XLVI . <<<     >>> XLVIII.

CAPUT XLVII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Nec lapibke22.33vdi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro.
2 [75. ] Christo nullus aut hominum aut angelorum comparandus.---Sardonychum, vel sapphirum, [Addimus non, ex Mss. Germ., Corb. Norm., Laud., etc., adiiciendam quoque negationem probat integer contextus, in quo scopus sancti Gregorii est ostendere sardonychum et sapphirum non esse pretiosos lapides, sed, ut ipse ait, vilissimos, si cum aliis lapillis pretiosis conferantur; mentem clare aperit his verbis: dum pretiosos esse cognoscimus, sardonychum videlicet et sapphirum. Deest tamen negatio in omnibus Ed. praeterquam in edit. Paris. 1495, et aliis fortasse antiquioribus.] lapides pretiosos non esse quis nesciat? Et dum multi alii pretiosi sint lapides, qui longe istos aestimatione magnitudinis antecellant, cur sapphirus vel sardonychus potissimum pretiosus nominatus est, cum uterque lapis iste aliorum lapidum comparatione vilissimus sit? nisi ut eos lapides qui pretiosi describuntur, dum pretiosos non esse cognoscimus, in eorum intelligentia aliud exquiramus. Sardonychus quippe terrae rubrae similitudinem tenet, sapphirus vero [In 2 Laud., Germ., Corb., Germ. et aliis, vulgo aeriam; et ita deinceps.] aeream habet speciem. Possunt ergo in sardonycho per terram rubram homines, [Turon., in sapphiro vero qui aeris tenet speciem, visionem angeli designari.] in sapphiro autem per aeream visionem angeli designari. Nam cum rubrae terrae speciem lapis sardonychus habeat, non immerito hominem designat, quia et Adam, qui primus est conditus, Latino sermone terra rubra nominatur. Quid est ergo quod dicitur, quia haec sapientia lapidi sardonycho, vel sapphiro non confertur, nisi quod is qui est Dei virtus, et Dei sapientia, mediator scilicet Dei et hominum, homo Christus Iesus, tanta magnitudine excellat omnia, ut ei nec in terra primi homines, nec in coelo angeli comparentur? Unde et per Psalmistam, dicitur: Quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei [Psal. LXXXVIII, 7]?
3 [Vet. XXXI.] [ 76. ] Quantum apostoli caelibes antecellant veteris testamenti patres coniugatos.---Possunt autem per sardonychum lapidem patres testamenti veteris, per sapphirum vero praedicatores exprimi testamenti novi. Illi quippe quamvis magnam iustitiae vitam tenerent, carnali tamen propagationi serviebant. Quia igitur constat quod quaedam terrena agerent, non immerito per sardonychum lapidem, qui, ut praediximus, terrae rubrae tenet speciem, designantur. Per sapphirum vero, qui aetherei est coloris, testamenti novi congrue praedicatores accepimus, qui carnalis propaginis desideria postponentes, coelestia sola sectati sunt. Unde et propheta, conspiciens cuncta carnis desideria sanctos apostolos spiritali ardore transcendere, admiratus ait: Qui sunt hi qui ut nubes volant [Isai. LX, 8]? Ac si aperte dicat: Nos per terram gradimur, qui adhuc coniugiis implicamur, et propagandae soboli opera carnis impendimus; isti vero in terra non ambulant, sed ut nubes volant, qui dum coelestia appetunt, de terrenis desideriis nihil tangunt. Ait ergo quia Dei sapientia sardonycho, vel sapphiro lapidi non confertur, ac si patenter insinuet, dicens: Ei qui homo inter homines cernitur, nec in antiquis quisquam, nec in novis patribus aequatur, quia ex Deitate habet quod in humanitate quemquam similem non habet. Unde adhuc subditur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik